- LUDI Megalenses
- LUDI Megalensesin honorem Matris Deûm olim instituti, celebrabantur prid. Non Aprileis: quo festo Patricii mutitare, i. e. mutua celebrare convivia, soliti sunt, sicut plebs Cerealibus, teste A. Gell. l. 18. c. 2. Cic. in Catone mai. Primum semper habui sodales. Sodalitates autem me Quaestore constitutae sunt sacris Ideae Magnae Matris acceptis: Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice. Ovid. Fast. l. 4. v. 351. et seqq. conviviorum horum causam innuens, ait:Cur vicibus factis ineant convivia, quaero,Tum magis indictas concelebrentque dapes?Quod bene mutârit sedem Berecynthia, dixit,Captant mutatis sedibus omen idem.Celebrabantur autem septem continuis diebus, quibus praeferri solitum sollenni pompâ ante Deam, quidquid erat divitiarum, quidquid artificio admirandum, ludendique licentiam omnibus nsque adeo permissam fuisse, ut etiam personas, quascumque vellent, induerent, refert Herodian. l. 1. Etiam Comoedias Auctoribus Aedilibus hoc tempore actas fuisse, ex Terentio patet. Praecipua cerimonia imago erat Deae, ad tibiarum cantum et strepitum tympanorum per Urbem circumlata. quam lapidis figurâ fuisle, asserit Liv. Prudent. sic describit, περὶ ςτεφ. Hym. 14. v. 156. et seqq.Lapis nigellus evehandus essedo,Muliebris oris clausus argento sedet:Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis,Pedes remotis atterentes calceis,Almonis usque pervenitis rivulum.Arnob. eum non magnum, furvi coloris atque atri, angulisque prominentibus inaequalem, fuisse docet. Ad hos ludos servis accedere nefas, Praetores vero ac Magistratus purpurati in toga et praetexta, atque ornatu maximo eos celebrârunt, unde purpura Megalensis in Prov. venit. Ante Deae simulacrum ludere matronas spectatae pudicitiae psallereque fuisse solitas, adnotavit Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 6. c. 19. nec diebus illis quisquam stipem cogendi veniam habebat, exceptis Ideae Matris famulis: Fuêre vero hi ludi in Palatio celebrati. Aliter Megalesia dicebantur, a templo, quod Pessinunte, ubi illa Dea colebatur, μεγαλήσιον, teste Varrone de Ling. Lat. l. 5. item μητρῷον, appellatum est. Cum ludis Diis magnis dedicatis male quidam confundunt: hi enim, alias Circenses quoque ac Romani, a Tarquinio Prisco instituti, pridie Nonas Sept. habebantur; Megalenses vero Iun. Bruto Auctore instituti, teste Liv. l. 36. c. 36. pridie Nonas April. fervebant: hi Circenses primum, dein Scenici fuêre. alia quoque a Megalensibus fuêre Hilaria, dies etiam Matri Deûm sacri, qui 8 Kal. Aprilibus, teste Macrob. celebrabantur: quorum mentio apud posteriorissolum aevi Scriptores, Vopisc. in Aurel. Trebell. in Claud. Maximum Scholiasten Dionysii Areopagitae, Damascium apud Photium in vita Isid. Alios. Octavo Idûs April. ipsis Megalensibus Caracallam interemptum fuisse, refert Spartian. in eius vita. Vide Ant. Thys. Notis in A. Gell. l. 2. c. 24. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 13. et Thom. Gowdwyn. Antholog. Rom. l. 2. c. 5. qui omnes in Liv. l. 29. c. 14. cum ait: in aedem Victoria, quae est in Palatio, pertulêre Deam prid. Idus Aprilis: legi volunt pridie Nonas. Vide quoque in voce Megalesia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.